Evangelium Secundum Lucam*

Caput 11: Versus 27

Beatus.Hic Maria laudatur quae Dominum portavit. Et pravitas tam praesentium Judaeorum quam futurorum haereticorum qui veram Christi humanitatem negant, confutatur, quia verum Dei Filium adversus blasphemos Judaeos confitetur, et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra venter ille virginis et ubera beatificarentur.Et ubera.Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat, ergo de semine virginis potuit concipi, qui ejus lacte potuit nutriri.
(* Traductions européennes)